| C. PLINIVS MONTANO SVO S. | |
| Cognouisse iam ex epistula mea debes, adnotasse me nuper | 8.6.1.1 |
| monumentum Pallantis sub hac inscriptione: 'Huic senatus | |
| ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria | |
| decreuit et sestertium centies quinquagies, cuius honore | |
| contentus fuit.' Postea mihi uisum est pretium operae ipsum | 2.1 |
| senatus consultum quaerere. Inueni tam copiosum et effusum, | |
| ut ille superbissimus titulus modicus atque etiam demissus | |
| uideretur. Conferant se misceantque, non dico illi ueteres, | |
| Africani Achaici Numantini, sed hi proximi Marii Sullae | 5 |
| Pompei (nolo progredi longius): infra Pallantis laudes iace- | |
| bunt. Vrbanos qui illa censuerunt putem an miseros? Dicerem | 3.1 |
| urbanos, si senatum deceret urbanitas; miseros, sed nemo | |
| tam miser est ut illa cogatur. Ambitio ergo et procedendi | |
| libido? Sed quis adeo demens, ut per suum, per publicum | |
| dedecus procedere uelit in ea ciuitate, in qua hic esset usus | 5 |
| florentissimae dignitatis, ut primus in senatu laudare Pallan- | |
| tem posset? Mitto quod Pallanti seruo praetoria ornamenta | 4.1 |
| offeruntur (quippe offeruntur a seruis), mitto quod censent | |
| non exhortandum modo uerum etiam compellendum ad | |
| usum aureorum anulorum; erat enim contra maiestatem sena- | |
| tus, si ferreis praetorius uteretur. Leuia haec et transeunda, | 5.1 |
| illa memoranda quod nomine Pallantis senatus (nec expiata | |
| postea curia est), Pallantis nomine senatus gratias agit Cae- | |
| sari, quod et ipse cum summo honore mentionem eius prose- | |
| cutus esset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum | 5 |
| beneuolentiam suam. Quid enim senatui pulchrius, quam ut | 6.1 |
| erga Pallantem satis gratus uideretur? Additur: 'Vt Pallas, | |
| cui se omnes pro uirili parte obligatos fatentur, singularis | |
| fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat'. Pro- | |
| latos imperî fines, redditos exercitus rei publicae credas. | 5 |
| Adstruitur his: 'Cum senatui populoque Romano liberalitatis | 7.1 |
| gratior repraesentari nulla materia posset, quam si abstinen- | |
| tissimi fidelissimique custodis principalium opum facultates | |
| adiuuare contigisset'. Hoc tunc uotum senatus, hoc praeci- | |
| puum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, | 5 |
| si Pallantis facultates adiuuare publicarum opum egestione | |
| contingeret. Iam quae sequuntur? Voluisse quidem senatum | 8.1 |
| censere dandum ex aerario sestertium centies quinquagies et | |
| quanto ab eius modi cupiditatibus remotior eius animus | |
| esset, tanto impensius petere a publico parente, ut eum com- | |
| pelleret ad cedendum senatui. Id uero deerat, ut cum Pal- | 9.1 |
| lante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui | |
| cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patro- | |
| nus, ipse aduocaretur, ne sestertium centies quinquagies | |
| sperneret. Spreuit, quod solum potuit tantis opibus publice | 5 |
| oblatis adrogantius facere, quam si accepisset. Senatus tamen | 10.1 |
| id quoque similis querenti laudibus tulit, his quidem uerbis: | |
| sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a | |
| Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum | |
| ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti uoluisset, | 5 |
| testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter | |
| reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere | |
| coepisse, uoluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas | |
| putaret repugnare, in hac quoque re obsequi. Imaginare Pal- | 11.1 |
| lantem uelut intercedentem senatus consulto moderantem- | |
| que honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium | |
| recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus rece- | |
| pisset; imaginare Caesarem liberti precibus uel potius imperio | 12.1 |
| coram senatu obtemperantem (imperat enim libertus patrono, | |
| quem in senatu rogat); imaginare senatum usquequaque | |
| testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos | |
| honores Pallanti coepisse decernere et perseueraturum fuisse, | 5 |
| nisi obsequeretur principis uoluntati, cui non esset fas in ulla | |
| re repugnare. Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex | |
| aerario ferret, uerecundia ipsius obsequio senatus opus fuit | |
| in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse | |
| non obsequi. | 10 |
| Finem existimas? Mane dum et maiora accipe: 'Vtique, | 13.1 |
| cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem | |
| praemiaque merentium inlustrari ubique et maxime iis locis, | |
| quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae | |
| possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia | 5 |
| exemplo prouocare studium tam honestae aemulationis pos- | |
| set, ea quae x kal. Februarias quae proximae fuissent in | |
| amplissimo ordine optimus princeps recitasset senatusque | |
| consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, idque aes | |
| figeretur ad statuam loricatam diui Iulii'. Parum uisum tan- | 14.1 |
| torum dedecorum esse curiam testem: delectus est cele- | |
| berrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris | |
| proderentur. Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi | |
| mancipî, quosque repudiasset quosque quantum ad decer- | 5 |
| nentes pertinet gessit. Incisa et insculpta sunt publicis | |
| aeternisque monumentis praetoria ornamenta Pallantis, sic | |
| quasi foedera antiqua, sic quasi sacrae leges. Tanta principis, | 15.1 |
| tanta senatus, tanta Pallantis ipsius—quid dicam nescio, ut | |
| uellent in oculis omnium figi Pallas insolentiam suam, patien- | |
| tiam Caesar, humilitatem senatus. Nec puduit rationem turpi- | |
| tudini obtendere, egregiam quidem pulchramque rationem, | 5 |
| ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis | |
| ceteri prouocarentur. Ea honorum uilitas erat, illorum etiam | 16.1 |
| quos Pallas non dedignabatur. Inueniebantur tamen honesto | |
| loco nati, qui peterent cuperentque quod dari liberto promitti | |
| seruis uidebant. | |
| Quam iuuat quod in tempora illa non incidi, quorum sic | 17.1 |
| me tamquam illis uixerim pudet! Non dubito similiter adfici | |
| te. Scio quam sit tibi uiuus et ingenuus animus: ideo facilius | |
| est ut me, quamquam indignationem quibusdam in locis | |
| fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse | 5 |
| quam nimis credas. Vale. |