| C. PLINIVS GEMINO SVO S. | |
| Graue uulnus Macrinus noster accepit: amisit uxorem singu- | 8.5.1.1 |
| laris exempli, etiam si olim fuisset. Vixit cum hac triginta | |
| nouem annis sine iurgio sine offensa. Quam illa reuerentiam | |
| marito suo praestitit, cum ipsa summam mereretur! quot | |
| quantasque uirtutes, ex diuersis aetatibus sumptas, collegit et | 5 |
| miscuit! Habet quidem Macrinus grande solacium, quod | 2.1 |
| tantum bonum tam diu tenuit, sed hinc magis exacerbatur | |
| quod amisit; nam fruendis uoluptatibus crescit carendi dolor. | |
| Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere | 3.1 |
| auocamenta et cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac | |
| necessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit. Vale. |