| C. PLINIVS CANINIO SVO S. | |
| Optime facis, quod bellum Dacicum scribere paras. Nam | 8.4.1.1 |
| quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam | |
| poetica et quamquam in uerissimis rebus tam fabulosa materia? | |
| Dices immissa terris noua flumina, nouos pontes fluminibus | 2.1 |
| iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pul- | |
| sum etiam uita regem nihil desperantem; super haec actos | |
| bis triumphos, quorum alter ex inuicta gente primus, alter | |
| nouissimus fuit. Vna sed maxima difficultas, quod haec | 3.1 |
| aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, | |
| quamquam altissime adsurgat et amplissimis operibus incre- | |
| scat. Non nullus et in illo labor, ut barbara et fera nomina, in | |
| primis regis ipsius, Graecis uersibus non resultent. Sed nihil | 4.1 |
| est quod non arte curaque, si non potest uinci, mitigetur. | |
| Praeterea, si datur Homero et mollia uocabula et Graeca ad | |
| leuitatem uersus contrahere extendere inflectere, cur tibi | |
| similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non | 5 |
| detur? Proinde iure uatum inuocatis dis, et inter deos ipso, | 5.1 |
| cuius res opera consilia dicturus es, immitte rudentes, pande | |
| uela ac, si quando alias, toto ingenio uehere. Cur enim non | |
| ego quoque poetice cum poeta? Illud iam nunc paciscor: | 6.1 |
| prima quaeque ut absolueris mittito, immo etiam ante quam | |
| absoluas, sicut erunt recentia et rudia et adhuc similia na- | |
| scentibus. Respondebis non posse perinde carptim ut contexta, | 7.1 |
| perinde incohata placere ut effecta. Scio. Itaque et a me | |
| aestimabuntur ut coepta, spectabuntur ut membra, extre- | |
| mamque limam tuam opperientur in scrinio nostro. Patere | |
| hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque | 5 |
| norim quae nosse neminem uelles. In summa potero fortasse | 8.1 |
| scripta tua magis probare laudare, quanto illa tardius cautius- | |
| que, sed ipsum te magis amabo magisque laudabo, quanto | |
| celerius et incautius miseris. Vale. |