| C. PLINIVS SPARSO SVO S. | |
| Librum quem nouissime tibi misi, ex omnibus meis uel | 8.3.1.1 |
| maxime placere significas. Est eadem opinio cuiusdam erudi- | |
| tissimi. Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non | 2.1 |
| est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi. | |
| Volo enim proxima quaeque absolutissima uideri, et ideo iam | |
| nunc contra istum librum faueo orationi, quam nuper in | |
| publicum dedi communicaturus tecum, ut primum diligen- | 5 |
| tem tabellarium inuenero. Erexi exspectationem tuam, quam | 3.1 |
| uereor ne destituat oratio in manus sumpta. Interim tamen | |
| tamquam placituram (et fortasse placebit) exspecta. Vale. |