| C. PLINIVS CALVISIO SVO S. | |
| Alii in praedia sua proficiscuntur ut locupletiores reuertan- | 8.2.1.1 |
| tur, ego ut pauperior. Vendideram uindemias certatim nego- | |
| tiatoribus ementibus. Inuitabat pretium, et quod tunc et quod | |
| fore uidebatur. Spes fefellit. Erat expeditum omnibus remit- | 2.1 |
| tere aequaliter, sed non satis aequum. Mihi autem egregium | |
| in primis uidetur ut foris ita domi, ut in magnis ita in paruis, | |
| ut in alienis ita in suis agitare iustitiam. Nam si paria peccata, | |
| pares etiam laudes. Itaque omnibus quidem, ne quis 'mihi | 3.1 |
| non donatus abiret', partem octauam pretii quo quis emerat | |
| concessi; deinde iis, qui amplissimas summas emptionibus | |
| occupauerant, separatim consului. Nam et me magis iuuerant, | |
| et maius ipsi fecerant damnum. Igitur iis qui pluris quam | 4.1 |
| decem milibus emerant, ad illam communem et quasi publi- | |
| cam octauam addidi decimam eius summae, qua decem milia | |
| excesserant. Vereor ne parum expresserim: apertius calculo | 5.1 |
| ostendam. Si qui forte quindecim milibus emerant, hi et | |
| quindecim milium octauam et quinque milium decimam | |
| tulerunt. Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito ali- | 6.1 |
| quantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequa- | |
| quam uerum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, | |
| hos benignitate remissionis aequari. Rursus ergo iis qui | 7.1 |
| soluerant eius quod soluerant decimam remisi. Per hoc enim | |
| aptissime et in praeteritum singulis pro cuiusque merito | |
| gratia referri, et in futurum omnes cum ad emendum tum | |
| etiam ad soluendum allici uidebantur. Magno mihi seu ratio | 8.1 |
| haec seu facilitas stetit, sed fuit tanti. Nam regione tota et | |
| nouitas remissionis et forma laudatur. Ex ipsis etiam quos non | |
| una, ut dicitur, pertica sed distincte gradatimque tractaui, | |
| quanto quis melior et probior, tanto mihi obligatior abiit | 5 |
| expertus non esse apud me <ἐν δὲ ἰῇ τιμῇ ἠμὲν κακὸς ἠδὲ καὶ | |
| ἐσθλός>. Vale. |