| C. PLINIVS VRSO SVO S. | |
| Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio | 8.9.1.1 |
| quid sit otium quid quies, quid denique illud iners quidem, | |
| iucundum tamen nihil agere nihil esse: adeo multa me negotia | |
| amicorum nec secedere nec studere patiuntur. Nulla enim | 2.1 |
| studia tanti sunt, ut amicitiae officium deseratur, quod reli- | |
| giosissime custodiendum studia ipsa praecipiunt. Vale. |