| C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Quo magis cupis ex nobis pronepotes uidere, hoc tristior | 8.10.1.1 |
| audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem | |
| esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda prae- | |
| gnantibus omittit, facit omittenda. Quem errorem magnis | |
| documentis expiauit, in summum periculum adducta. Igitur, | 2.1 |
| ut necesse est grauiter accipias senectutem tuam quasi paratis | |
| posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi | |
| in praesentia pronepotes negauerunt, ut seruarent neptem, | |
| illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quam- | 5 |
| quam parum prospere explorata fecunditas facit. Isdem nunc | 3.1 |
| ego te quibus ipsum me hortor moneo confirmo. Neque enim | |
| ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus | |
| uideor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita | |
| latius nomina et non subitas imagines relicturus. Nascantur | 5 |
| modo et hunc nostrum dolorem gaudio mutent. Vale. |