| C. PLINIVS HISPVLLAE SVAE S. | |
| Cum adfectum tuum erga fratris filiam cogito etiam | 8.11.1.1 |
| materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est | |
| posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini | |
| locum non relinquat. Quamquam uereor ne post gratula- | |
| tionem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo | 5 |
| liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas. Iam | 2.1 |
| hilaris, iam sibi iam mihi reddita incipit refici, transmissum- | |
| que discrimen conualescendo metiri. Fuit alioqui in summo | |
| discrimine, (impune dixisse liceat) fuit nulla sua culpa, aetatis | |
| aliqua. Inde abortus et ignorati uteri triste experimentum. | 5 |
| Proinde etsi non contigit tibi desiderium fratris amissi aut | 3.1 |
| nepote eius aut nepte solari, memento tamen dilatum magis | |
| istud quam negatum, cum salua sit ex qua sperari potest. | |
| Simul excusa patri tuo casum, cui paratior apud feminas | |
| uenia. Vale. | 5 |