| C. PLINIVS MINICIANO SVO S. | |
| Hunc solum diem excuso: recitaturus est Titinius Capito, | 8.12.1.1 |
| quem ego audire nescio magis debeam an cupiam. Vir est opti- | |
| mus et inter praecipua saeculi ornamenta numerandus. Colit | |
| studia, studiosos amat fouet prouehit, multorum qui aliqua | |
| componunt portus sinus gremium, omnium exemplum, ipsa- | 5 |
| rum denique litterarum iam senescentium reductor ac refor- | |
| mator. Domum suam recitantibus praebet, auditoria non apud | 2.1 |
| se tantum benignitate mira frequentat; mihi certe, si modo | |
| in urbe, defuit numquam. Porro tanto turpius gratiam non | |
| referre, quanto honestior causa referendae. An si litibus | 3.1 |
| tererer, obstrictum esse me crederem obeunti uadimonia mea, | |
| nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus | |
| obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne | |
| dicam solo, certe maxime possum? Quod si illi nullam uicem | 4.1 |
| nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen uel | |
| ingenio hominis pulcherrimo et maximo et in summa seueri- | |
| tate dulcissimo, uel honestate materiae. Scribit exitus inlu- | |
| strium uirorum, in his quorundam mihi carissimorum. Videor | 5.1 |
| ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non | |
| licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem | |
| sed tanto magis ueris interesse. Vale. |