| C. PLINIVS GENIALI SVO S. | |
| Probo quod libellos meos cum patre legisti. Pertinet ad | 8.13.1.1 |
| profectum tuum a disertissimo uiro discere, quid laudandum | |
| quid reprehendendum, simul ita institui, ut uerum dicere | |
| adsuescas. Vides quem sequi, cuius debeas implere uestigia. | 2.1 |
| O te beatum, cui contigit unum atque idem optimum et | |
| coniunctissimum exemplar, qui denique eum potissimum | |
| imitandum habes, cui natura esse te simillimum uoluit! Vale. |