| C. PLINIVS ARISTONI SVO S. | |
| Cum sis peritissimus et priuati iuris et publici, cuius pars | 8.14.1.1 |
| senatorium est, cupio ex te potissimum audire, errauerim in | |
| senatu proxime necne, non ut in praeteritum (serum enim), | |
| uerum ut in futurum si quid simile inciderit erudiar. Dices: | 2.1 |
| 'Cur quaeris quod nosse debebas?' Priorum temporum serui- | |
| tus ut aliarum optimarum artium, sic etiam iuris senatorii | |
| obliuionem quandam et ignorantiam induxit. Quotus enim | 3.1 |
| quisque tam patiens, ut uelit discere, quod in usu non sit | |
| habiturus? Adde quod difficile est tenere quae acceperis nisi | |
| exerceas. Itaque reducta libertas rudes nos et imperitos | |
| deprehendit; cuius dulcedine accensi, cogimur quaedam | 5 |
| facere ante quam nosse. Erat autem antiquitus institutum, | 4.1 |
| ut a maioribus natu non auribus modo uerum etiam oculis | |
| disceremus, quae facienda mox ipsi ac per uices quasdam | |
| tradenda minoribus haberemus. Inde adulescentuli statim | 5.1 |
| castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, | |
| duces agere dum sequuntur adsuescerent; inde honores peti- | |
| turi adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores | |
| ante quam consortes erant. Suus cuique parens pro magistro, | 6.1 |
| aut cui parens non erat maximus quisque et uetustissimus pro | |
| parente. Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, | |
| quae uis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum | |
| ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, | 5 |
| quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio | |
| prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium | |
| morem (quod fidissimum percipiendi genus) exemplis doce- | |
| bantur. At nos iuuenes fuimus quidem in castris; sed cum | 7.1 |
| suspecta uirtus, inertia in pretio, cum ducibus auctoritas nulla, | |
| nulla militibus uerecundia, nusquam imperium nusquam | |
| obsequium, omnia soluta turbata atque etiam in contrarium | |
| uersa, postremo obliuiscenda magis quam tenenda. Iidem | 8.1 |
| prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum | |
| dicere quod uelles periculosum, quod nolles miserum esset. | |
| Quid tunc disci potuit, quid didicisse iuuit, cum senatus | |
| aut ad otium summum aut ad summum nefas uocaretur, et | 5 |
| modo ludibrio modo dolori retentus numquam seria, tristia | |
| saepe censeret? Eadem mala iam senatores, iam participes | 9.1 |
| malorum multos per annos uidimus tulimusque; quibus | |
| ingenia nostra in posterum quoque hebetata fracta con- | |
| tusa sunt. Breue tempus (nam tanto breuius omne quanto | 10.1 |
| felicius tempus) quo libet scire quid simus, libet exercere | |
| quod scimus. Quo iustius peto primum ut errori, si quis est | |
| error, tribuas ueniam, deinde medearis scientia tua cui | |
| semper fuit curae, sic iura publica ut priuata sic antiqua ut | 5 |
| recentia sic rara ut adsidua tractare. Atque ego arbitror illis | 11.1 |
| etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse | |
| ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut | |
| non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse. Hoc et ego | |
| excusatior si forte sum lapsus, et tu dignior laude, si potes id | 5 |
| quoque docere quod in obscuro est an didiceris. | |
| Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum | 12.1 |
| sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti. Hos | |
| alius (Quis? Ego; sed nihil refert) post quaestionem supplicio | |
| liberandos, alius in insulam relegandos, alius morte puniendos | |
| arbitrabatur. Quarum sententiarum tanta diuersitas erat, ut | 5 |
| non possent esse nisi singulae. Quid enim commune habet | 13.1 |
| occidere et relegare? Non hercule magis quam relegare et | |
| absoluere; quamquam propior aliquanto est sententiae rele- | |
| gantis, quae absoluit, quam quae occidit (utraque enim ex | |
| illis uitam relinquit, haec adimit), cum interim et qui morte | 5 |
| puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria | |
| simulatione concordiae discordiam differebant. Ego postu- | 14.1 |
| labam, ut tribus sententiis constaret suus numerus, nec se | |
| breuibus indutiis duae iungerent. Exigebam ergo ut qui capi- | |
| tali supplicio adficiendos putabant, discederent a relegante, | |
| nec interim contra absoluentes mox dissensuri congregaren- | 5 |
| tur, quia paruolum referret an idem displiceret, quibus non | |
| idem placuisset. Illud etiam mihi permirum uidebatur, eum | 15.1 |
| quidem qui libertos relegandos, seruos supplicio adficiendos | |
| censuisset, coactum esse diuidere sententiam; hunc autem qui | |
| libertos morte multaret, cum relegante numerari. Nam si | |
| oportuisset diuidi sententiam unius, quia res duas compre- | 5 |
| hendebat, non reperiebam quamadmodum posset iungi sen- | |
| tentia duorum tam diuersa censentium. | |
| Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibi, sic | 16.1 |
| peracta re tamquam adhuc integra rationem iudicii mei red- | |
| dere, quaeque tunc carptim multis obstrepentibus dixi, nunc | |
| per otium iungere. Fingamus tres omnino iudices in hanc | 17.1 |
| causam datos esse; horum uni placuisse perire libertos, alteri | |
| relegari, tertio absolui. Vtrumne sententiae duae collatis | |
| uiribus nouissimam periment, an separatim una quaeque | |
| tantundem quantum altera ualebit, nec magis poterit cum | 5 |
| secunda prima conecti quam secunda cum tertia? Igitur in | 18.1 |
| senatu quoque numerari tamquam contrariae debent, quae | |
| tamquam diuersae dicuntur. Quodsi unus atque idem et per- | |
| dendos censeret et relegandos, num ex sententia unius et | |
| perire possent et relegari? Num denique omnino una sententia | 5 |
| putaretur, quae tam diuersa coniungeret? Quemadmodum | 19.1 |
| igitur, cum alter puniendos, alter censeat relegandos, uideri | |
| potest una sententia quae dicitur a duobus, quae non uide- | |
| retur una, si ab uno diceretur? Quid? lex non aperte docet | |
| dirimi debere sententias occidentis et relegantis, cum ita | 5 |
| discessionem fieri iubet: 'Qui haec censetis, in hanc partem, | |
| qui alia omnia, in illam partem ite qua sentitis'? Examina | |
| singula uerba et expende: 'qui haec censetis', hoc est qui rele- | |
| gandos putatis, 'in hanc partem', id est in eam in qua sedet | |
| qui censuit relegandos. Ex quo manifestum est non posse in | 20.1 |
| eadem parte remanere eos, qui interficiendos arbitrantur. | |
| 'Qui alia omnia': animaduertis, ut non contenta lex dicere | |
| 'alia' addiderit 'omnia'. Num ergo dubium est alia omnia sen- | |
| tire eos qui occidunt quam qui relegant? 'In illam partem | 5 |
| ite qua sentitis': nonne uidetur ipsa lex eos qui dissentiunt | |
| in contrariam partem uocare cogere impellere? Non consul | |
| etiam, ubi quisque remanere, quo transgredi debeat, non | |
| tantum sollemnibus uerbis, sed manu gestuque demonstrat? | |
| At enim futurum est ut si diuidantur sententiae interficientis | 21.1 |
| et relegantis, praeualeat illa quae absoluit. Quid istud ad cen- | |
| sentes? quos certe non decet omnibus artibus, omni ratione | |
| pugnare, ne fiat quod est mitius. Oportet tamen eos qui | |
| puniunt et qui relegant, absoluentibus primum, mox inter se | 5 |
| comparari. Scilicet ut in spectaculis quibusdam sors aliquem | |
| seponit ac seruat, qui cum uictore contendat, sic in senatu | |
| sunt aliqua prima, sunt secunda certamina, et ex duabus | |
| sententiis eam, quae superior exstiterit, tertia exspectat. | |
| Quid, quod prima sententia comprobata ceterae perimuntur? | 22.1 |
| Qua ergo ratione potest esse non unus atque idem locus sen- | |
| tentiarum, quarum nullus est postea? Planius repetam. Nisi | 23.1 |
| dicente sententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite initio | |
| statim in alia discedant, frustra postea dissentient ab eo cui | |
| paulo ante consenserint. Sed quid ego similis docenti? cum | 24.1 |
| discere uelim, an sententias diuidi an iri in singulas opor- | |
| tuerit. Obtinui quidem quod postulabam; nihilo minus tamen | |
| quaero, an postulare debuerim. Quemadmodum obtinui? | |
| Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an | 5 |
| iure, certe aequitate postulationis meae uictus, omissa sen- | |
| tentia sua accessit releganti, ueritus scilicet ne, si diuiderentur | |
| sententiae, quod alioqui fore uidebatur, ea quae absoluen- | |
| dos esse censebat numero praeualeret. Etenim longe plures in | |
| hac una quam in duabus singulis erant. Tum illi quoque qui | 25.1 |
| auctoritate eius trahebantur, transeunte illo destituti reli- | |
| querunt sententiam ab ipso auctore desertam, secutique sunt | |
| quasi transfugam quem ducem sequebantur. Sic ex tribus | 26.1 |
| sententiis duae factae, tenuitque ex duabus altera tertia | |
| expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra | |
| uinceretur. Vale. |