C. PLINIVS IVNIORI SVO S.
  Oneraui te tot pariter missis uoluminibus, sed oneraui 8.15.1.1
primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic
uindemias esse, ut plane scirem tibi uacaturum, quod uulgo
dicitur, librum legere. Eadem ex meis agellis nuntiantur. 2.1
Igitur mihi quoque licebit scribere quae legas, sit modo unde
chartae emi possint; aut necessario quidquid scripserimus
boni maliue delebimus. Vale.