| C. PLINIVS PATERNO SVO S. | |
| Confecerunt me infirmitates meorum, mortes etiam, et | 8.16.1.1 |
| quidem iuuenum. Solacia duo nequaquam paria tanto dolori, | |
| solacia tamen: unum facilitas manumittendi (uideor enim | |
| non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi), | |
| alterum quod permitto seruis quoque quasi testamenta facere, | 5 |
| eaque ut legitima custodio. Mandant rogantque quod uisum; | 2.1 |
| pareo ut iussus. Diuidunt donant relinquunt, dumtaxat intra | |
| domum; nam seruis res publica quaedam et quasi ciuitas | |
| domus est. Sed quamquam his solaciis adquiescam, debilitor | 3.1 |
| et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum per- | |
| mitterem induxit. Non ideo tamen uelim durior fieri. Nec | |
| ignoro alios eius modi casus nihil amplius uocare quam da- | |
| mnum, eoque sibi magnos homines et sapientes uideri. Qui an | 5 |
| magni sapientesque sint, nescio; homines non sunt. Hominis | 4.1 |
| est enim adfici dolore sentire, resistere tamen et solacia | |
| admittere, non solaciis non egere. Verum de his plura fortasse | 5.1 |
| quam debui; sed pauciora quam uolui. Est enim quaedam | |
| etiam dolendi uoluptas, praesertim si in amici sinu defleas, | |
| apud quem lacrimis tuis uel laus sit parata uel uenia. Vale. |