| C. PLINIVS MACRINO SVO S. | |
| Num istic quoque immite et turbidum caelum? Hic ad- | 8.17.1.1 |
| siduae tempestates et crebra diluuia. Tiberis alueum excessit | |
| et demissioribus ripis alte superfunditur; quamquam fossa | 2.1 |
| quam prouidentissimus imperator fecit exhaustus, premit | |
| ualles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo | |
| cernitur. Inde quae solet flumina accipere et permixta deue- | |
| here, uelut obuius retro cogit, atque ita alienis aquis operit | 5 |
| agros, quos ipse non tangit. Anio, delicatissimus amnium ideo- | 3.1 |
| que adiacentibus uillis uelut inuitatus retentusque, magna ex | |
| parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit; subruit | |
| montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum | |
| amissum iter quaerit, impulit tecta ac se super ruinas eiecit | 5 |
| atque extulit. Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas | 4.1 |
| deprehendit, alibi diuitum adparatus et grauem supellecti- | |
| lem, alibi instrumenta ruris, ibi boues aratra rectores, hic | |
| soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos | |
| aut uillarum trabes atque culmina uarie lateque fluitantia. | 5 |
| Ac ne illa quidem malo uacauerunt, ad quae non ascendit | 5.1 |
| amnis. Nam pro amne imber adsiduus et deiecti nubibus tur- | |
| bines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quas- | |
| sata atque etiam decussa monumenta. Multi eius modi casibus | |
| debilitati obruti obtriti, et aucta luctibus damna. | 5 |
| Ne quid simile istic, pro mensura periculi uereor, teque | 6.1 |
| rogo, si nihil tale, quam maturissime sollicitudini meae con- | |
| sulas, sed et si tale, id quoque nunties. Nam paruolum differt, | |
| patiaris aduersa an exspectes; nisi quod tamen est dolendi | |
| modus, non est timendi. Doleas enim quantum scias accidisse, | 5 |
| timeas quantum possit accidere. Vale. |