| C. PLINIVS RVFINO SVO S. | |
| Falsum est nimirum quod creditur uulgo, testamenta homi- | 8.18.1.1 |
| num speculum esse morum, cum Domitius Tullus longe melior | |
| adparuerit morte quam uita. Nam cum se captandum prae- | 2.1 |
| buisset, reliquit filiam heredem, quae illi cum fratre com- | |
| munis, quia genitam fratre adoptauerat. Prosecutus est | |
| nepotes plurimis iucundissimisque legatis, prosecutus etiam | |
| proneptem. In summa omnia pietate plenissima ac tanto | 5 |
| magis inexspectata sunt. Ergo uarii tota ciuitate sermones: | 3.1 |
| alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum | |
| insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui | |
| de patre auo proauo quasi de orbo querantur; alii contra hoc | |
| ipsum laudibus ferunt, quod sit frustratus improbas spes | 5 |
| hominum, quos sic decipi pro moribus temporum est. Ad- | |
| dunt etiam non fuisse ei liberum alio testamento mori: neque | |
| enim reliquisse opes filiae sed reddidisse, quibus auctus per | |
| filiam fuerat. Nam Curtilius Mancia perosus generum suum | 4.1 |
| Domitium Lucanum (frater is Tulli) sub ea condicione filiam | |
| eius neptem suam instituerat heredem, si esset manu patris | |
| emissa. Emiserat pater, adoptauerat patruus, atque ita cir- | |
| cumscripto testamento consors frater in fratris potestatem | 5 |
| emancipatam filiam adoptionis fraude reuocauerat et quidem | |
| cum opibus amplissimis. Fuit alioqui fratribus illis quasi fato | 5.1 |
| datum ut diuites fierent, inuitissimis a quibus facti sunt. Quin | |
| etiam Domitius Afer, qui illos in nomen adsumpsit, reliquit | |
| testamentum ante decem et octo annos nuncupatum, adeo- | |
| que postea improbatum sibi, ut patris eorum bona pro- | 5 |
| scribenda curauerit. Mira illius asperitas, mira felicitas horum: | 6.1 |
| illius asperitas, qui numero ciuium excidit, quem socium | |
| etiam in liberis habuit; felicitas horum, quibus successit in | |
| locum patris, qui patrem abstulerat. Sed haec quoque here- | 7.1 |
| ditas Afri, ut reliqua cum fratre quaesita, transmittenda erant | |
| filiae fratris, a quo Tullus ex asse heres institutus praelatusque | |
| filiae fuerat, ut conciliaretur. Quo laudabilius testamentum | |
| est, quod pietas fides pudor scripsit, in quo denique omnibus | 5 |
| adfinitatibus pro cuiusque officio gratia relata est, relata et | |
| uxori. Accepit amoenissimas uillas, accepit magnam pecu- | 8.1 |
| niam uxor optima et patientissima ac tanto melius de uiro | |
| merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit. Nam mulier | |
| natalibus clara, moribus proba, aetate decliuis, diu uidua | |
| mater olim, parum decore secuta matrimonium uidebatur | 5 |
| diuitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, | |
| quam iuuenis sanusque duxisset. Quippe omnibus membris | 9.1 |
| extortus et fractus, tantas opes solis oculis obibat, ac ne in | |
| lectulo quidem nisi ab aliis mouebatur; quin etiam (foedum | |
| miserandumque dictu) dentes lauandos fricandosque praebe- | |
| bat. Auditum frequenter ex ipso, cum quereretur de con- | 5 |
| tumeliis debilitatis suae, digitos se seruorum suorum cotidie | |
| lingere. Viuebat tamen et uiuere uolebat, sustentante maxime | 10.1 |
| uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perse- | |
| uerantia uerterat. | |
| Habes omnes fabulas urbis; nam sunt omnes fabulae Tullus. | 11.1 |
| Exspectatur auctio: fuit enim tam copiosus, ut amplissimos | |
| hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis et anti- | |
| quissimis statuis; tantum illi pulcherrimorum operum in | |
| horreis quae neglegebat. Inuicem tu, si quid istic epistula | 5 |
| dignum, ne grauare. Nam cum aures hominum nouitate | 12.1 |
| laetantur, tum ad rationem uitae exemplis erudimur. Vale. |