| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam | 8.19.1.1 |
| laetum quod his laetius, tam triste quod non per has minus | |
| triste. Itaque et infirmitate uxoris et meorum periculo, | |
| quorundam uero etiam morte turbatus, ad unicum doloris | |
| leuamentum studia confugi, quae praestant ut aduersa magis | 5 |
| intellegam sed patientius feram. Est autem mihi moris, quod | 2.1 |
| sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio exa- | |
| minare, in primis tuo. Proinde si quando, nunc intende libro | |
| quem cum hac epistula accipies, quia uereor ne ipse ut tristis | |
| parum intenderim. Imperare enim dolori ut scriberem potui; | 5 |
| ut uacuo animo laetoque, non potui. Porro ut ex studiis | |
| gaudium sic studia hilaritate proueniunt. Vale. |