| C. PLINIVS GALLO SVO S. | |
| Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, | 8.20.1.1 |
| ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura com- | |
| paratum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu | |
| quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, | |
| seu quod differimus tamquam saepe uisuri, quod datur uidere | 5 |
| quotiens uelis cernere. Quacumque de causa, permulta in | 2.1 |
| urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus | |
| quidem nouimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliaue | |
| quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita | |
| perlecta lustrata haberemus. Ipse certe nuper, quod nec | 3.1 |
| audieram ante nec uideram, audiui pariter et uidi. Exegerat | |
| prosocer meus, ut Amerina praedia sua inspicerem. Haec | |
| perambulanti mihi ostenditur subiacens lacus nomine Vadi- | |
| monis; simul quaedam incredibilia narrantur. Perueni ad | 4.1 |
| ipsum. Lacus est in similitudinem iacentis rotae circumscri- | |
| ptus et undique aequalis: nullus sinus, obliquitas nulla, omnia | |
| dimensa paria, et quasi artificis manu cauata et excisa. Color | |
| caerulo albidior, uiridior et pressior; sulpuris odor saporque | 5 |
| medicatus; uis qua fracta solidantur. Spatium modicum, | |
| quod tamen sentiat uentos, et fluctibus intumescat. Nulla in | 5.1 |
| hoc nauis (sacer enim), sed innatant insulae, herbidae omnes | |
| harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa | |
| extremitas lacus effert. Sua cuique figura ut modus; cunctis | |
| margo derasus, quia frequenter uel litori uel sibi inlisae terunt | 5 |
| terunturque. Par omnibus altitudo, par leuitas; quippe in | |
| speciem carinae humili radice descendunt. Haec ab omni latere | 6.1 |
| perspicitur, eadem aqua pariter suspensa et mersa. Interdum | |
| iunctae copulataeque et continenti similes sunt, interdum | |
| discordantibus uentis digeruntur, non numquam destitutae | |
| tranquillitate singulae fluitant. Saepe minores maioribus uelut | 7.1 |
| cumbulae onerariis adhaerescunt, saepe inter se maiores | |
| minoresque quasi cursum certamenque desumunt; rursus | |
| omnes in eundem locum adpulsae, qua steterunt promouent | |
| terram, et modo hac modo illa lacum reddunt auferuntque, | 5 |
| ac tum demum cum medium tenuere non contrahunt. Con- | 8.1 |
| stat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam | |
| ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum | |
| quam litori abrepta quasi inlata et imposita circumfusum | |
| undique lacum paueant; mox quo tulerit uentus egressa, non | 5 |
| magis se descendisse sentire, quam senserint ascendisse. Idem | 9.1 |
| lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit | |
| specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam | |
| subduceretur accepit, seruat et profert. Haec tibi scripsi, quia | 10.1 |
| nec minus ignota quam mihi nec minus grata credebam. Nam | |
| te quoque ut me nihil aeque ac naturae opera delectant. | |
| Vale. |