| C. PLINIVS ARRIANO SVO S. | |
| Vt in uita sic in studiis pulcherrimum et humanissimum | 8.21.1.1 |
| existimo seueritatem comitatemque miscere, ne illa in tristi- | |
| tiam, haec in petulantiam excedat. Qua ratione ductus graui- | 2.1 |
| ora opera lusibus iocisque distinguo. Ad hos proferendos et | |
| tempus et locum opportunissimum elegi, utque iam nunc | |
| adsuescerent et ab otiosis et in triclinio audiri, Iulio mense, | |
| quo maxime lites interquiescunt, positis ante lectos cathedris | 5 |
| amicos collocaui. Forte accidit ut eodem die mane in aduoca- | 3.1 |
| tionem subitam rogarer, quod mihi causam praeloquendi | |
| dedit. Sum enim deprecatus, ne quis ut inreuerentem operis | |
| argueret, quod recitaturus, quamquam et amicis et paucis, id | |
| est iterum amicis, foro et negotiis non abstinuissem. Addidi | 5 |
| hunc ordinem me et in scribendo sequi, ut necessitates | |
| uoluptatibus, seria iucundis anteferrem, ac primum amicis | |
| tum mihi scriberem. Liber fuit et opusculis uarius et metris. | 4.1 |
| Ita solemus, qui ingenio parum fidimus, satietatis periculum | |
| fugere. Recitaui biduo. Hoc adsensus audientium exegit; et | |
| tamen ut alii transeunt quaedam imputantque quod trans- | |
| eant, sic ego nihil praetereo atque etiam non praeterire me | 5 |
| dico. Lego enim omnia ut omnia emendem, quod contingere | |
| non potest electa recitantibus. At illud modestius et fortasse | 5.1 |
| reuerentius; sed hoc simplicius et amantius. Amat enim qui | |
| se sic amari putat, ut taedium non pertimescat; et alioqui | |
| quid praestant sodales, si conueniunt uoluptatis suae causa? | |
| Delicatus ac similis ignoto est, qui amici librum bonum | 5 |
| mauult audire quam facere. Non dubito cupere te pro cetera | 6.1 |
| mei caritate quam maturissime legere hunc adhuc musteum | |
| librum. Leges, sed retractatum, quae causa recitandi fuit; et | |
| tamen non nulla iam ex eo nosti. Haec emendata postea uel, | |
| quod interdum longiore mora solet, deteriora facta quasi noua | 5 |
| rursus et rescripta cognosces. Nam plerisque mutatis ea quo- | |
| que mutata uidentur, quae manent. Vale. |