| C. PLINIVS GEMINO SVO S. | |
| Nostine hos qui omnium libidinum serui, sic aliorum uitiis | 8.22.1.1 |
| irascuntur quasi inuideant, et grauissime puniunt, quos | |
| maxime imitantur? cum eos etiam, qui non indigent clemen- | |
| tia ullius, nihil magis quam lenitas deceat. Atque ego optimum | 2.1 |
| et emendatissimum existimo, qui ceteris ita ignoscit, tam- | |
| quam ipse cotidie peccet, ita peccatis abstinet tamquam | |
| nemini ignoscat. Proinde hoc domi hoc foris hoc in omni | 3.1 |
| uitae genere teneamus, ut nobis implacabiles simus, exora- | |
| biles istis etiam qui dare ueniam nisi sibi nesciunt, man- | |
| demusque memoriae quod uir mitissimus et ob hoc quoque | |
| maximus Thrasea crebro dicere solebat: 'Qui uitia odit, | 5 |
| homines odit.' Quaeris fortasse quo commotus haec scribam. | |
| Nuper quidam—sed melius coram; quamquam ne tunc qui- | 4.1 |
| dem. Vereor enim ne id quod improbo consectari carpere | |
| referre huic quod cum maxime praecipimus repugnet. | |
| Quisquis ille qualiscumque sileatur, quem insignire exempli | |
| nihil, non insignire humanitatis plurimum refert. Vale. | 5 |