| C. PLINIVS MARCELLINO SVO S. | |
| Omnia mihi studia, omnes curas, omnia auocamenta | 8.23.1.1 |
| exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Auiti | |
| grauissimum cepi. Latum clauum in domo mea induerat, | 2.1 |
| suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat; ad hoc ita | |
| me diligebat, ita uerebatur, ut me formatore morum, me quasi | |
| magistro uteretur. Rarum hoc in adulescentibus nostris. Nam | 3.1 |
| quotus quisque uel aetati alterius uel auctoritati ut minor | |
| cedit? Statim sapiunt, statim sciunt omnia, neminem ueren- | |
| tur, neminem imitantur, atque ipsi sibi exempla sunt. Sed | |
| non Auitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios pru- | 5 |
| dentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere | |
| uolebat. Semper ille aut de studiis aliquid aut de officiis uitae | 4.1 |
| consulebat, semper ita recedebat ut melior factus; et erat | |
| factus uel eo quod audierat, uel quod omnino quaesierat. | |
| Quod ille obsequium Seruiano exactissimo uiro praestitit! | 5.1 |
| quem legatum tribunus ita et intellexit et cepit, ut ex Ger- | |
| mania in Pannoniam transeuntem non ut commilito sed ut | |
| comes adsectatorque sequeretur. Qua industria qua modestia | |
| quaestor, consulibus suis (et plures habuit) non minus iucun- | 5 |
| dus et gratus quam utilis fuit! Quo discursu, qua uigilantia | |
| hanc ipsam aedilitatem cui praereptus est petiit! Quod uel | |
| maxime dolorem meum exulcerat. Obuersantur oculis cassi | 6.1 |
| labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum; | |
| redit animo ille latus clauus in penatibus meis sumptus, | |
| redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones | |
| illae consultationes. Adficior adulescentia ipsius, adficior | 7.1 |
| necessitudinum casu. Erat illi grandis natu parens, erat uxor | |
| quam ante annum uirginem acceperat, erat filia quam paulo | |
| ante sustulerat. Tot spes tot gaudia dies unus in diuersa con- | |
| uertit. Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater | 8.1 |
| intactum honorem, orbam matrem, uiduam uxorem, filiam | |
| pupillam ignaram patris reliquit. Accedit lacrimis meis quod | |
| absens et impendentis mali nescius, pariter aegrum pariter | |
| decessisse cognoui, ne grauissimo dolori timore consuescerem. | 5 |
| In tantis tormentis eram cum scriberem haec <ut haec> scri- | |
| berem sola; neque enim nunc aliud aut cogitare aut loqui | |
| possum. Vale. |