| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| Amor in te meus cogit, non ut praecipiam (neque enim | 8.24.1.1 |
| praeceptore eges), admoneam tamen, ut quae scis teneas et | |
| obserues, aut nescire melius. Cogita te missum in prouinciam | 2.1 |
| Achaiam, illam ueram et meram Graeciam, in qua primum | |
| humanitas litterae, etiam fruges inuentae esse creduntur; | |
| missum ad ordinandum statum liberarum ciuitatum, id est | |
| ad homines maxime homines, ad liberos maxime liberos, qui | 5 |
| ius a natura datum uirtute meritis amicitia, foedere denique | |
| et religione tenuerunt. Reuerere conditores deos et nomina | 3.1 |
| deorum, reuerere gloriam ueterem et hanc ipsam senectutem, | |
| quae in homine uenerabilis, in urbibus sacra. Sit apud te | |
| honor antiquitati, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque. | |
| Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam | 5 |
| ex iactatione decerpseris. Habe ante oculos hanc esse terram, | 4.1 |
| quae nobis miserit iura, quae leges non uictis sed petentibus | |
| dederit, Athenas esse quas adeas, Lacedaemonem esse quam | |
| regas; quibus reliquam umbram et residuum libertatis no- | |
| men eripere durum ferum barbarum est. Vides a medicis, | 5.1 |
| quamquam in aduersa ualetudine nihil serui ac liberi differant, | |
| mollius tamen liberos clementiusque tractari. Recordare quid | |
| quaeque ciuitas fuerit, non ut despicias quod esse desierit; | |
| absit superbia asperitas. Nec timueris contemptum. An con- | 6.1 |
| temnitur qui imperium qui fasces habet, nisi humilis et | |
| sordidus, et qui se primus ipse contemnit? Male uim suam | |
| potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore uenera- | |
| tio adquiritur, longeque ualentior amor ad obtinendum quod | 5 |
| uelis quam timor. Nam timor abit si recedas, manet amor, ac | |
| sicut ille in odium hic in reuerentiam uertitur. Te uero etiam | 7.1 |
| atque etiam (repetam enim) meminisse oportet officii tui | |
| titulum ac tibi ipsum interpretari, quale quantumque sit | |
| ordinare statum liberarum ciuitatum. Nam quid ordinatione | |
| ciuilius, quid libertate pretiosius? Porro quam turpe, si | 8.1 |
| ordinatio euersione, libertas seruitute mutetur! Accedit quod | |
| tibi certamen est tecum: onerat te quaesturae tuae fama, | |
| quam ex Bithynia optimam reuexisti; onerat testimonium | |
| principis; onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio | 5 |
| quasi praemium data. Quo magis nitendum est ne in longin- | 9.1 |
| qua prouincia quam suburbana, ne inter seruientes quam | |
| liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus | |
| quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse | |
| uidearis, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo | 5 |
| deformius amittere quam non adsequi laudem. | |
| Haec uelim credas, quod initio dixi, scripsisse me admonen- | 10.1 |
| tem, non praecipientem; quamquam praecipientem quoque. | |
| Quippe non uereor, in amore ne modum excesserim. Neque | |
| enim periculum est ne sit nimium quod esse maximum debet. | |
| Vale. | 5 |