| LIBER NONVS | |
| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| Saepe te monui, ut libros quos uel pro te uel in Plantam, | 9.1.1.1 |
| immo et pro te et in illum (ita enim materia cogebat), compo- | |
| suisti quam maturissime emitteres; quod nunc praecipue | |
| morte eius audita et hortor et moneo. Quamuis enim legeris | 2.1 |
| multis legendosque dederis, nolo tamen quemquam opinari | |
| defuncto demum incohatos, quos incolumi eo peregisti. | |
| Salua sit tibi constantiae fama. Erit autem, si notum aequis | 3.1 |
| iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi | |
| natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte prae- | |
| uentam. Et simul uitabis illud οὐχ ὁσίη φθιμένοισι. Nam | 4.1 |
| quod de uiuente scriptum de uiuente recitatum est, in de- | |
| functum quoque tamquam uiuentem adhuc editur, si editur | |
| statim. Igitur si quid aliud in manibus, interim differ; hoc | |
| perfice, quod nobis qui legimus olim absolutum uidetur. Sed | 5 |
| iam uideatur et tibi, cuius cunctationem nec res ipsa desi- | |
| derat, et temporis ratio praecidit. Vale. |