| C. PLINIVS SABINO SVO S. | |
| Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas | 9.2.1.1 |
| uerum etiam longissimas flagitas; in quibus parcior fui partim | |
| quia tuas occupationes uerebar, partim quia ipse multum | |
| distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et auocant | |
| animum et comminuunt. Praeterea nec materia plura scri- | 5 |
| bendi dabatur. Neque enim eadem nostra condicio quae | 2.1 |
| M. Tulli, ad cuius exemplum nos uocas. Illi enim et copiosis- | |
| simum ingenium, et par ingenio qua uarietas rerum qua | |
| magnitudo largissime suppetebat; nos quam angustis ter- | 3.1 |
| minis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte uolu- | |
| mus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras | |
| mittere. Sed nihil minus aptum arbitramur, cum arma uestra | 4.1 |
| cum castra, cum denique cornua tubas sudorem puluerem | |
| soles cogitamus. Habes, ut puto, iustam excusationem, quam | 5.1 |
| tamen dubito an tibi probari uelim. Est enim summi amoris | |
| negare ueniam breuibus epistulis amicorum, quamuis scias | |
| illis constare rationem. Vale. |