| C. PLINIVS MACRINO SVO S. | |
| Vererer ne immodicam orationem putares, quam cum hac | 9.4.1.1 |
| epistula accipies, nisi esset generis eius ut saepe incipere saepe | |
| desinere uideatur. Nam singulis criminibus singulae uelut | |
| causae continentur. Poteris ergo, undecumque coeperis ubi- | 2.1 |
| cumque desieris, quae deinceps sequentur et quasi incipientia | |
| legere et quasi cohaerentia, meque in uniuersitate longis- | |
| simum, breuissimum in partibus iudicare. Vale. |