| C. PLINIVS TIRONI SVO S. | |
| Egregie facis (inquiro enim) et perseuera, quod iustitiam | 9.5.1.1 |
| tuam prouincialibus multa humanitate commendas; cuius | |
| praecipua pars est honestissimum quemque complecti, atque | |
| ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare. Pleri- | 2.1 |
| que autem dum uerentur, ne gratiae potentium nimium | |
| impertire uideantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis | |
| famam consequuntur. A quo uitio tu longe recessisti, scio, sed | 3.1 |
| temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, | |
| quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatum- | |
| que custodias; quae si confusa turbata permixta sunt, nihil | |
| est ipsa aequalitate inaequalius. Vale. | 5 |