| C. PLINIVS CALVISIO SVO S. | |
| Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima | 9.6.1.1 |
| quiete transmisi. 'Quemadmodum' inquis 'in urbe potuisti?' | |
| Circenses erant, quo genere spectaculi ne leuissime quidem | |
| teneor. Nihil nouum nihil uarium, nihil quod non semel | |
| spectasse sufficiat. Quo magis miror tot milia uirorum tam | 2.1 |
| pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curri- | |
| bus homines uidere. Si tamen aut uelocitate equorum aut | |
| hominum arte traherentur, esset ratio non nulla; nunc fauent | |
| panno pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine | 5 |
| hic color illuc ille huc transferatur, studium fauorque trans- | |
| ibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul nosci- | |
| tant, quorum clamitant nomina relinquent. Tanta gratia | 3.1 |
| tanta auctoritas in una uilissima tunica, mitto apud uulgus, | |
| quod uilius tunica, sed apud quosdam graues homines; quos | |
| ego cum recordor, in re inani frigida adsidua, tam insatia- | |
| biliter desidere, capio aliquam uoluptatem, quod hac uolu- | 5 |
| ptate non capior. Ac per hos dies libentissime otium meum in | 4.1 |
| litteris colloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt. | |
| Vale. |