| C. PLINIVS ROMANO SVO S. | |
| Aedificare te scribis. Bene est, inueni patrocinium; aedifico | 9.7.1.1 |
| enim iam ratione quia tecum. Nam hoc quoque non dissimile | |
| quod ad mare tu, ego ad Larium lacum. Huius in litore plures | 2.1 |
| meae uillae, sed duae maxime ut delectant ita exercent. | |
| Altera imposita saxis more Baiano lacum prospicit, altera | 3.1 |
| aeque more Baiano lacum tangit. Itaque illam tragoediam, | |
| hanc adpellare comoediam soleo, illam quod quasi cothurnis, | |
| hanc quod quasi socculis sustinetur. Sua utrique amoenitas, | |
| et utraque possidenti ipsa diuersitate iucundior. Haec lacu | 4.1 |
| propius, illa latius utitur; haec unum sinum molli curuamine | |
| amplectitur, illa editissimo dorso duos dirimit; illic recta | |
| gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo | |
| xysto leuiter inflectitur; illa fluctus non sentit haec frangit; | 5 |
| ex illa possis despicere piscantes, ex hac ipse piscari, hamum- | |
| que de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere. | |
| Hae mihi causae utrique quae desunt adstruendi ob ea quae | |
| supersunt. Etsi quid ego rationem tibi? apud quem pro | 5.1 |
| ratione erit idem facere. Vale. |