C. PLINIVS AVGVRINO SVO S.
  Si laudatus a te laudare te coepero, uereor ne non tam pro- 9.8.1.1
ferre iudicium meum quam referre gratiam uidear. Sed licet
uidear, omnia scripta tua pulcherrima existimo, maxime
tamen illa de nobis. Accidit hoc una eademque de causa. 2.1
Nam et tu, quae de amicis, optime scribis, et ego, quae de me,
ut optima lego. Vale.