| C. PLINIVS COLONO SVO S. | |
| Vnice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter | 9.9.1.1 |
| adficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut pleri- | |
| que qui tantum uiuentes amant seu potius amare se simulant, | |
| ac ne simulant quidem nisi quos florentes uident; nam mise- | |
| rorum non secus ac defunctorum obliuiscuntur. Sed tibi peren- | 5 |
| nis fides tantaque in amore constantia, ut finiri nisi tua morte | |
| non possit. Et hercule is fuit Quintianus, quem diligi deceat | 2.1 |
| ipsius exemplo. Felices amabat, miseros tuebatur, desiderabat | |
| amissos. Iam illa quanta probitas in ore, quanta in sermone | |
| cunctatio, quam pari libra grauitas comitasque! quod studium | |
| litterarum, quod iudicium! qua pietate cum dissimillimo | 5 |
| patre uiuebat! quam non obstabat illi, quo minus uir optimus | |
| uideretur, quod erat optimus filius! Sed quid dolorem tuum | 3.1 |
| exulcero? Quamquam sic amasti iuuenem ut hoc potius quam | |
| de illo sileri uelis, a me praesertim cuius praedicatione putas | |
| uitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua | |
| est raptus aetatem posse restitui. Vale. | 5 |