| C. PLINIVS GEMINO SVO S. | |
| Epistulam tuam iucundissimam accepi, eo maxime quod | 9.11.1.1 |
| aliquid ad te scribi uolebas, quod libris inseri posset. Obueniet | |
| materia uel haec ipsa quam monstras, uel potior alia. Sunt | |
| enim in hac offendicula non nulla: circumfer oculos et occur- | |
| rent. Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto liben- | 2.1 |
| tius ex litteris tuis cognoui uenditari libellos meos, quibus | |
| peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector. | |
| Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diuer- | |
| sitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt. Vale. | 5 |