| C. PLINIVS IVNIORI SVO S. | |
| Castigabat quidam filium suum quod paulo sumptuosius | 9.12.1.1 |
| equos et canes emeret. Huic ego iuuene digresso: 'Heus tu, | |
| numquamne fecisti, quod a patre corripi posset? "Fecisti" | |
| dico? Non interdum facis quod filius tuus, si repente pater | |
| ille tu filius, pari grauitate reprehendat? Non omnes homines | 5 |
| aliquo errore ducuntur? Non hic in illo sibi, in hoc alius indul- | |
| get?' Haec tibi admonitus immodicae seueritatis exemplo, pro | 2.1 |
| amore mutuo scripsi, ne quando tu quoque filium tuum acer- | |
| bius duriusque tractares. Cogita et illum puerum esse et te | |
| fuisse, atque ita hoc quod es pater utere, ut memineris et | |
| hominem esse te et hominis patrem. Vale. | 5 |