| C. PLINIVS FALCONI SVO S. | |
| Refugeram in Tuscos, ut omnia ad arbitrium meum face- | 9.15.1.1 |
| rem. At hoc ne in Tuscis quidem: tam multis undique rusti- | |
| corum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis | |
| inuitus quam meos lego; nam et meos inuitus. Retracto enim | 2.1 |
| actiunculas quasdam, quod post intercapedinem temporis et | |
| frigidum et acerbum est. Rationes quasi absente me negle- | |
| guntur. Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae | 3.1 |
| hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro | |
| gestatione percurro. Tu consuetudinem serua, nobisque sic | |
| rusticis urbana acta perscribe. Vale. |