| C. PLINIVS TACITO SVO S. | |
| Nec ipse tibi plaudis, et ego nihil magis ex fide quam de te | 9.14.1.1 |
| scribo. Posteris an aliqua cura nostri, nescio; nos certe mere- | |
| mur, ut sit aliqua, non dico ingenio (id enim superbum), sed | |
| studio et labore et reuerentia posterorum. Pergamus modo | |
| itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque pro- | 5 |
| uexit, ita multos e tenebris et silentio protulit. Vale. |