| C. PLINIVS RVSONI SVO S. | |
| Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse Ver- | 9.19.1.1 |
| ginium Rufum inscribi sepulcro suo: | |
| Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam | |
| imperium adseruit non sibi sed patriae. | |
| Reprehendis quod iusserit, addis etiam melius rectiusque | 5 |
| Frontinum, quod uetuerit omnino monumentum sibi fieri, | |
| meque ad extremum quid de utroque sentiam consulis. | |
| Vtrumque dilexi, miratus sum magis quem tu reprehendis, | 2.1 |
| atque ita miratus ut non putarem satis umquam posse laudari, | |
| cuius nunc mihi subeunda defensio est. Omnes ego qui ma- | 3.1 |
| gnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo uenia | |
| uerum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem | |
| quam meruere sectantur, uicturique nominis famam supre- | |
| mis etiam titulis prorogare nituntur. Nec facile quemquam | 4.1 |
| nisi Verginium inuenio, cuius tanta in praedicando uerecun- | |
| dia quanta gloria ex facto. Ipse sum testis, familiariter ab eo | 5.1 |
| dilectus probatusque, semel omnino me audiente prouectum, | |
| ut de rebus suis hoc unum referret, ita secum aliquando | |
| Cluuium locutum: 'Scis, Vergini, quae historiae fides de- | |
| beatur; proinde si quid in historiis meis legis aliter ac uelis | 5 |
| rogo ignoscas.' Ad hoc ille: 'Tune ignoras, Cluui, ideo me | |
| fecisse quod feci, ut esset liberum uobis scribere quae libuis- | |
| set?' Age dum, hunc ipsum Frontinum in hoc ipso, in quo | 6.1 |
| tibi parcior uidetur et pressior, comparemus. Vetuit exstrui | |
| monumentum, sed quibus uerbis? 'Impensa monumenti super- | |
| uacua est; memoria nostri durabit, si uita meruimus.' An | |
| restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dare | 5 |
| duraturam memoriam suam quam uno in loco duobus uersi- | |
| culis signare quod feceris? Quamquam non habeo propositum | 7.1 |
| illum reprehendendi, sed hunc tuendi; cuius quae potest apud | |
| te iustior esse defensio, quam ex collatione eius quem praetu- | |
| listi? Meo quidem iudicio neuter culpandus, quorum uterque | 8.1 |
| ad gloriam pari cupiditate, diuerso itinere contendit, alter | |
| dum expetit debitos titulos, alter dum mauult uideri con- | |
| tempsisse. Vale. |