| C. PLINIVS VENATORI SVO S. | |
| Tua uero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior | 9.20.1.1 |
| erat, praesertim cum de libellis meis tota loqueretur; quos | |
| tibi uoluptati esse non miror, cum omnia nostra perinde ac | |
| nos ames. Ipse cum maxime uindemias graciles quidem, | 2.1 |
| uberiores tamen quam exspectaueram colligo, si colligere est | |
| non numquam decerpere uuam, torculum inuisere, gustare | |
| de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt | |
| meque notariis et lectoribus reliquerunt. Vale. | 5 |