| C. PLINIVS SABINIANO SVO S. | |
| Libertus tuus, cui suscensere te dixeras, uenit ad me | 9.21.1.1 |
| aduolutusque pedibus meis tamquam tuis haesit. Fleuit mul- | |
| tum, multum rogauit, multum etiam tacuit, in summa fecit | |
| mihi fidem paenitentiae uerae: credo emendatum quia deli- | |
| quisse se sentit. Irasceris, scio, et irasceris merito, id quoque | 2.1 |
| scio; sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa | |
| iustissima est. Amasti hominem et, spero, amabis: interim | 3.1 |
| sufficit ut exorari te sinas. Licebit rursus irasci, si meruerit, | |
| quod exoratus excusatius facies. Remitte aliquid adulescentiae | |
| ipsius, remitte lacrimis, remitte indulgentiae tuae. Ne torseris | |
| illum, ne torseris etiam te; torqueris enim cum tam lenis | 5 |
| irasceris. Vereor ne uidear non rogare sed cogere, si precibus | 4.1 |
| eius meas iunxero; iungam tamen tanto plenius et effusius, | |
| quanto ipsum acrius seueriusque corripui, destricte minatus | |
| numquam me postea rogaturum. Hoc illi, quem terreri | |
| oportebat, tibi non idem; nam fortasse iterum rogabo, im- | 5 |
| petrabo iterum: sit modo tale, ut rogare me, ut praestare te | |
| deceat. Vale. |