| C. PLINIVS SEVERO SVO S. | |
| Magna me sollicitudine adfecit Passenni Pauli ualetudo, | 9.22.1.1 |
| et quidem plurimis iustissimisque de causis. Vir est optimus | |
| honestissimus, nostri amantissimus; praeterea in litteris | |
| ueteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a | |
| quo genus ducit, uera suboles eoque simillima illi in quo ille | 5 |
| praecipuus. Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus | 2.1 |
| tersum molle iucundum, et plane in Properti domo scriptum. | |
| Nuper ad lyrica deflexit, in quibus ita Horatium ut in illis | |
| illum alterum effingit: putes si quid in studiis cognatio ualet, | |
| et huius propinquum. Magna uarietas magna mobilitas: | 5 |
| amat ut qui uerissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut | |
| qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique | |
| tamquam singula absoluit. Pro hoc ego amico, pro hoc ingenio | 3.1 |
| non minus aeger animo quam corpore ille, tandem illum | |
| tandem me recepi. Gratulare mihi, gratulare etiam litteris | |
| ipsis, quae ex periculo eius tantum discrimen adierunt, quan- | |
| tum ex salute gloriae consequentur. Vale. | 5 |