| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| Frequenter agenti mihi euenit, ut centumuiri cum diu se | 9.23.1.1 |
| intra iudicum auctoritatem grauitatemque tenuissent, omnes | |
| repente quasi uicti coactique consurgerent laudarentque; | |
| frequenter e senatu famam qualem maxime optaueram ret- | 2.1 |
| tuli: numquam tamen maiorem cepi uoluptatem, quam nuper | |
| ex sermone Corneli Taciti. Narrabat sedisse secum circen- | |
| sibus proximis equitem Romanum. Hunc post uarios erudi- | |
| tosque sermones requisisse: 'Italicus es an prouincialis?' Se | 5 |
| respondisse: 'Nosti me, et quidem ex studiis.' Ad hoc illum: | 3.1 |
| 'Tacitus es an Plinius?' Exprimere non possum, quam sit | |
| iucundum mihi quod nomina nostra quasi litterarum propria, | |
| non hominum, litteris redduntur, quod uterque nostrum his | |
| etiam ex studiis notus, quibus aliter ignotus est. | 5 |
| Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum | 4.1 |
| uir egregius, Fadius Rufinus, super eum municeps ipsius, qui | |
| illo die primum uenerat in urbem; cui Rufinus demonstrans | |
| me: 'Vides hunc?' Multa deinde de studiis nostris; et ille | |
| 'Plinius est' inquit. Verum fatebor, capio magnum laboris | 5.1 |
| mei fructum. An si Demosthenes iure laetatus est, quod illum | |
| anus Attica ita noscitauit: Οὗτός ἐστι Δημοσθένης, ego cele- | |
| britate nominis mei gaudere non debeo? Ego uero et gaudeo | |
| et gaudere me dico. Neque enim uereor ne iactantior uidear, | 6.1 |
| cum de me aliorum iudicium non meum profero, praesertim | |
| apud te qui nec ullius inuides laudibus et faues nostris. Vale. |