| C. PLINIVS SARDO SVO S. | |
| Postquam a te recessi, non minus tecum, quam cum ad te | 9.31.1.1 |
| fui. Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime | |
| (non enim mentiar), quae de me scripsisti, in quibus quidem | |
| percopiosus fuisti. Quam multa, quam uaria, quam non | |
| eadem de eodem nec tamen diuersa dixisti! Laudem pariter | 2.1 |
| et gratias agam? Neutrum satis possum et, si possem, timerem | |
| ne adrogans esset ob ea laudare, ob quae gratias agerem. | |
| Vnum illud addam, omnia mihi tanto laudabiliora uisa | |
| quanto iucundiora, tanto iucundiora quanto laudabiliora | 5 |
| erant. Vale. |