| C. PLINIVS GEMINO SVO S. | |
| Laudas mihi et frequenter praesens et nunc per epistulas | 9.30.1.1 |
| Nonium tuum, quod sit liberalis in quosdam: et ipse laudo, | |
| si tamen non in hos solos. Volo enim eum, qui sit uere | |
| liberalis, tribuere patriae propinquis, adfinibus amicis, sed | |
| amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, | 5 |
| qui donare maxime possunt. Hos ego uiscatis hamatisque | 2.1 |
| muneribus non sua promere puto sed aliena corripere. Sunt | |
| ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque | |
| liberalitatis auaritia petunt. Primum est autem suo esse con- | 3.1 |
| tentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem | |
| fouentemque orbe quodam socialitatis ambire. Quae cuncta | |
| si facit iste, usquequaque laudandus est; si unum aliquid, | |
| minus quidem, laudandus tamen: tam rarum est etiam imper- | 4.1 |
| fectae liberalitatis exemplar. Ea inuasit homines habendi | |
| cupido, ut possideri magis quam possidere uideantur. Vale. |