| C. PLINIVS RVSTICO SVO S. | |
| Vt satius unum aliquid insigniter facere quam plura me- | 9.29.1.1 |
| diocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid | |
| insigniter. Quod intuens ego uariis me studiorum generibus | |
| nulli satis confisus experior. Proinde, cum hoc uel illud leges, | 2.1 |
| ita singulis ueniam ut non singulis dabis. An ceteris artibus | |
| excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior | |
| effectus est? Quid autem ego de uenia quasi ingratus? Nam | |
| si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius | 5 |
| speranda quam uenia obsecranda est. Mihi tamen uenia | |
| sufficit. Vale. |