| C. PLINIVS ROMANO SVO S. | |
| Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, | 9.28.1.1 |
| omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te uenire | |
| praesertim desideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi | |
| iucundissimum ministerium, ut ad Plotinam sanctissimam | |
| feminam litterae tuae perferantur: perferentur. Eadem com- | 2.1 |
| mendas Popilium Artemisium: statim praestiti quod petebat. | |
| Indicas etiam modicas te uindemias collegisse: communis | |
| haec mihi tecum, quamquam in diuersissima parte terrarum, | |
| querela est. Altera epistula nuntias multa te nunc dictare | 3.1 |
| nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes. Gratias ago; | |
| agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere | |
| uoluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta co- | |
| gnoscere, etiamsi ad alium quam ad me pertinerent. Polli- | 4.1 |
| ceris in fine, cum certius de uitae nostrae ordinatione aliquid | |
| audieris, futurum te fugitiuum rei familiaris statimque ad | |
| nos euolaturum, qui iam tibi compedes nectimus, quas per- | |
| fringere nullo modo possis. Tertia epistula continebat esse | 5.1 |
| tibi redditam orationem pro Clario eamque uisam uberiorem, | |
| quam dicente me audiente te fuerit. Est uberior; multa enim | |
| postea inserui. Adicis alias te litteras curiosius scriptas misisse; | |
| an acceperim quaeris. Non accepi et accipere gestio. Proinde | 5 |
| prima quaque occasione mitte adpositis quidem usuris, quas | |
| ego (num parcius possum?) centesimas computabo. Vale. |