| C. PLINIVS PATERNO SVO S. | |
| Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quan- | 9.27.1.1 |
| tum denique numen sit historiae, cum frequenter alias tum | |
| proxime sensi. Recitauerat quidam uerissimum librum, par- | |
| temque eius in alium diem reseruauerat. Ecce amici cuiusdam | 2.1 |
| orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi | |
| quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire eru- | |
| bescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur (sinebat | |
| fides); liber tamen ut factum ipsum manet manebit legetur- | 5 |
| que semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim | |
| homines ad noscenda quae differuntur. Vale. |