| C. PLINIVS CANINIO SVO S. | |
| Incidi in materiam ueram sed simillimam fictae, dignam- | 9.33.1.1 |
| que isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio; incidi | |
| autem, dum super cenam uaria miracula hinc inde referuntur. | |
| Magna auctori fides: tametsi quid poetae cum fide? Is tamen | |
| auctor, cui bene uel historiam scripturus credidisses. Est in | 2.1 |
| Africa Hipponensis colonia mari proxima. Adiacet nauigabile | |
| stagnum; ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod | |
| uice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc | |
| infertur mari, nunc redditur stagno. Omnis hic aetas piscandi | 3.1 |
| nauigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, | |
| quos otium lususque sollicitat. His gloria et uirtus altissime | |
| prouehi: uictor ille, qui longissime ut litus ita simul natantes | |
| reliquit. Hoc certamine puer quidam audentior ceteris in | 4.1 |
| ulteriora tendebat. Delphinus occurrit, et nunc praecedere | |
| puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere | |
| iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, | |
| mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus. Serpit per | 5.1 |
| coloniam fama; concurrere omnes, ipsum puerum tamquam | |
| miraculum adspicere, interrogare audire narrare. Postero die | |
| obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile. | |
| Natant pueri, inter hos ille, sed cautius. Delphinus rursus ad | 5 |
| tempus, rursus ad puerum. Fugit ille cum ceteris. Delphinus, | |
| quasi inuitet et reuocet, exsilit mergitur, uariosque orbes | |
| implicat expeditque. Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, | 6.1 |
| donec homines innutritos mari subiret timendi pudor. Acce- | |
| dunt et adludunt et adpellant, tangunt etiam pertrectantque | |
| praebentem. Crescit audacia experimento. Maxime puer, | |
| qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur | 5 |
| referturque, agnosci se amari putat, amat ipse; neuter timet, | |
| neuter timetur; huius fiducia, mansuetudo illius augetur. | |
| Nec non alii pueri dextra laeuaque simul eunt hortantes | 7.1 |
| monentesque. Ibat una (id quoque mirum) delphinus alius, | |
| tantum spectator et comes. Nihil enim simile aut faciebat | |
| aut patiebatur, sed alterum illum ducebat reducebat, ut | |
| puerum ceteri pueri. Incredibile, tam uerum tamen quam | 8.1 |
| priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in | |
| terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi in- | |
| caluisset in mare reuolui. Constat Octauium Auitum, legatum | 9.1 |
| proconsulis, in litus educto religione praua superfudisse un- | |
| guentum, cuius illum nouitatem odoremque in altum refu- | |
| gisse, nec nisi post multos dies uisum languidum et maestum, | |
| mox redditis uiribus priorem lasciuiam et solita ministeria | 5 |
| repetisse. Confluebant omnes ad spectaculum magistratus, | 10.1 |
| quorum aduentu et mora modica res publica nouis sumptibus | |
| atterebatur. Postremo locus ipse quietem suam secretumque | |
| perdebat: placuit occulte interfici, ad quod coibatur. Haec | 11.1 |
| tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles! Quam- | |
| quam non est opus adfingas aliquid aut adstruas; sufficit ne | |
| ea quae sunt uera minuantur. Vale. |