C. PLINIVS TRANQVILLO SVO S.
  Explica aestum meum: audio me male legere, dumtaxat 9.34.1.1
uersus; rationes enim commode, sed tanto minus uersus.
Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum
meum. Hoc quoque familiare, quod elegi non bene sed
melius (scio) lecturum, si tamen non fuerit perturbatus. Est 2.1
enim tam nouus lector quam ego poeta. Ipse nescio, quid illo
legente interim faciam, sedeam defixus et mutus et similis
otioso an, ut quidam, quae pronuntiabit, murmure oculis
manu prosequar. Sed puto me non minus male saltare quam 5
legere. Iterum dicam, explica aestum meum uereque rescribe,
num sit melius pessime legere quam ista uel non facere uel
facere. Vale.