| C. PLINIVS FVSCO SVO S. | |
| Scribis pergratas tibi fuisse litteras meas, quibus cognouisti | 9.40.1.1 |
| quemadmodum in Tuscis otium aestatis exigerem; requiris | |
| quid ex hoc in Laurentino hieme permutem. Nihil, nisi quod | 2.1 |
| meridianus somnus eximitur multumque de nocte uel ante | |
| uel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae | |
| frequens hieme, non iam comoedo uel lyristae post cenam | |
| locus, sed illa, quae dictaui, identidem retractantur, ac simul | 5 |
| memoriae frequenti emendatione proficitur. Habes aestate | 3.1 |
| hieme consuetudinem; addas huc licet uer et autumnum, | |
| quae inter hiemem aestatemque media, ut nihil de die per- | |
| dunt, de nocte paruolum adquirunt. Vale. |