| C. PLINIVS MVSTIO SVO S. | |
| Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in | 9.39.1.1 |
| praediis in melius et in maius, uetus sane et angusta, cum sit | |
| alioqui stato die frequentissima. Nam idibus Septembribus | 2.1 |
| magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, | |
| multa uota suscipiuntur, multa redduntur; sed nullum in | |
| proximo suffugium aut imbris aut solis. Videor ergo munifice | 3.1 |
| simul religioseque facturus, si aedem quam pulcherrimam ex- | |
| struxero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae has ad | |
| hominum. Velim ergo emas quattuor marmoreas columnas, | 4.1 |
| cuius tibi uidebitur generis, emas marmora quibus solum, | |
| quibus parietes excolantur. Erit etiam faciendum ipsius | |
| deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui par- | |
| tibus uetustate truncatum est. Quantum ad porticus, nihil | 5.1 |
| interim occurrit, quod uideatur istinc esse repetendum, | |
| nisi tamen ut formam secundum rationem loci scribas. | |
| Neque enim possunt circumdari templo: nam solum templi | |
| hinc flumine et abruptissimis ripis, hinc uia cingitur. Est ultra | 6.1 |
| uiam latissimum pratum, in quo satis apte contra templum | |
| ipsum porticus explicabuntur; nisi quid tu melius inuenies, | |
| qui soles locorum difficultates arte superare. Vale. |