| C. PLINIVS SATVRNINO SVO S. | |
| Ego uero Rufum nostrum laudo, non quia tu ut ita facerem | 9.38.1.1 |
| petisti sed quia est ille dignissimus. Legi enim librum | |
| omnibus numeris absolutum, cui multum apud me gratiae | |
| amor ipsius adiecit. Iudicaui tamen; neque enim soli iudicant | |
| qui maligne legunt. Vale. | 5 |