| C. PLINIVS PAVLINO SVO S. | |
| Nec tuae naturae est translaticia haec et quasi publica | 9.37.1.1 |
| officia a familiaribus amicis contra ipsorum commodum | |
| exigere, et ego te constantius amo quam ut uerear, ne aliter | |
| ac uelim accipias, nisi te kalendis statim consulem uidero, | |
| praesertim cum me necessitas locandorum praediorum plures | 5 |
| annos ordinatura detineat, in qua mihi noua consilia sumenda | |
| sunt. Nam priore lustro, quamquam post magnas remissiones, | 2.1 |
| reliqua creuerunt: inde plerisque nulla iam cura minuendi | |
| aeris alieni, quod desperant posse persolui; rapiunt etiam | |
| consumuntque quod natum est, ut qui iam putent se non | |
| sibi parcere. Occurrendum ergo augescentibus uitiis et | 3.1 |
| medendum est. Medendi una ratio, si non nummo sed parti- | |
| bus locem ac deinde ex meis aliquos operis exactores, custodes | |
| fructibus ponam. Et alioqui nullum iustius genus reditus, | |
| quam quod terra caelum annus refert. At hoc magnam | 4.1 |
| fidem acres oculos numerosas manus poscit. Experiundum | |
| tamen et quasi in ueteri morbo quaelibet mutationis auxilia | |
| temptanda sunt. Vides, quam non delicata me causa obire | 5.1 |
| primum consulatus tui diem non sinat; quem tamen hic quo- | |
| que ut praesens uotis gaudio gratulatione celebrabo. Vale. |