| C. PLINIVS FVSCO SVO S. | |
| Quaeris, quemadmodum in Tuscis diem aestate disponam. | 9.36.1.1 |
| Euigilo cum libuit, plerumque circa horam primam, saepe | |
| ante, tardius raro. Clausae fenestrae manent; mire enim | |
| silentio et tenebris ab iis quae auocant abductus et liber et mihi | |
| relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui | 5 |
| eadem quae mens uident, quotiens non uident alia. Cogito si | 2.1 |
| quid in manibus, cogito ad uerbum scribenti emendantique | |
| similis, nunc pauciora nunc plura, ut uel difficile uel facile | |
| componi teneriue potuerunt. Notarium uoco et die admisso | |
| quae formaueram dicto; abit rursusque reuocatur rursusque | 5 |
| dimittitur. Vbi hora quarta uel quinta (neque enim certum | 3.1 |
| dimensumque tempus), ut dies suasit, in xystum me uel | |
| cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto. Vehicu- | |
| lum ascendo. Ibi quoque idem quod ambulans aut iacens; | |
| durat intentio mutatione ipsa refecta. Paulum redormio, dein | 5 |
| ambulo, mox orationem Graecam Latinamue clare et intente | |
| non tam uocis causa quam stomachi lego; pariter tamen et | |
| illa firmatur. Iterum ambulo ungor exerceor lauor. Cenanti | 4.1 |
| mihi, si cum uxore uel paucis, liber legitur; post cenam | |
| comoedia aut lyristes; mox cum meis ambulo, quorum in | |
| numero sunt eruditi. Ita uariis sermonibus uespera extendi- | |
| tur, et quamquam longissimus dies bene conditur. Non num- | 5.1 |
| quam ex hoc ordine aliqua mutantur; nam, si diu iacui uel | |
| ambulaui, post somnum demum lectionemque non uehiculo | |
| sed, quod breuius quia uelocius, equo gestor. Interueniunt | |
| amici ex proximis oppidis, partemque diei ad se trahunt | 5 |
| interdumque lasso mihi opportuna interpellatione subueni- | |
| unt. Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut quamuis | 6.1 |
| nihil ceperim non nihil referam. Datur et colonis, ut | |
| uidetur ipsis, non satis temporis, quorum mihi agrestes | |
| querelae litteras nostras et haec urbana opera commendant. | |
| Vale. | 5 |